라틴어 문장 검색

neque reges ex hac civitate exigi neque tribunos plebis creari neque plebiscitis totiens consularem potestatem minui neque provocationem, patronam illam civitatis ac vindicem libertatis, populo Romano dari sine nobilium dissensione potuisse;
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 웅변가론, LIBER SECUNDUS 199:3)
etenim cum lex ipsa de pecuniis repetundis sociorum atque amicorum populi Romani patrona sit, iniquum est non eum legis iudicique actorem idoneum maxime putari quem actorem causae suae socii defensoremque fortunarum suarum potissimum esse voluerunt.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, Quae Divinatio Dicitur, 20장 2:1)
eorundem austeritati moderandum esse censet, tamen non tam doctrinae rationem illorum improbat quam sermonis insolentiam.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, Paradoxa stoicorum ad M. Brutum, Argumentum. 1:4)
Idem tamen qui a te hanc austeritatem exigo, cogor id quod diversum est postulare, ut in plerisque frontem remittas.
(소 플리니우스, 편지들, 2권, letter 5 5:1)
Vocatur ipse Arpocras, patronam habuit Thermuthin Theonis, quae iam pridem defuncta est.
(소 플리니우스, 편지들, 10권, letter 5 2:3)
quod a te petente patrona peto.
(소 플리니우스, 편지들, 10권, letter 5 2:5)
Ego autem, quia inter Aegyptios ceterosque peregrinos nihil interesse credebam, contentus fueram hoc solum scribere tibi, esse eum a peregrina manumissum patronamque eius iam pridem decessisse.
(소 플리니우스, 편지들, 10권, letter 6 2:1)
Paupertas et austeritas sancti Francisci non fuerunt ascetismus prorsus extrarius, sed radicitus insitus:
(교황, 프란치스코, 회칙, 찬미받으소서 16:11)
Speramus quoque nostris in seminariis et domibus religiosis institutioni destinatis fore ut responsalis austeritas inculcetur, ad gratam mundi contemplationem, ad pauperum fragilitatem curandam et ambitum tuendum educetur.
(교황, 프란치스코, 회칙, 찬미받으소서 273:4)
"adeone nulla austeritas, censura nulla est fascibus?"
(프루덴티우스, Peristephanon Liber, Hymnus in honorem Passionis Laurentii Beatissimi Martyris.105)
Te mihi patronam capio, Thais;
(푸블리우스 테렌티우스 아페르, 환관, act 5, scene 291)
non austeritas eius tristis, non dissoluta sit comitas, ne inde odium hinc contemptus oriatur.
(퀸틸리아누스, 변론 가정 교육, Liber II 20:3)
Quis autem negaverit haec aeria quoque et habentia austeritatis aliquid stomachum excitare ?"
(세네카, Ad Lucilium Epistulae Morales, book 7, letter 63 6:3)
In illis enim quamvis aegrum eum adhuc et secum reluctantem avocabit ipsa rerum, quas tractabit, austeritas ;
(세네카, De Consolatione ad Polybium, Liber XI, ad Polybium: de consolatione 45:1)
Non ex firmo mansuroque oritur, sed ventosa et inanis est tantumque abest a magnitudine animi, quantum a fortitudine audacia, a fiducia insolentia, ab austeritate tristitia, a severi- tate crudelitas.
(세네카, 노여움에 대하여, Liber I 125:4)

SEARCH

MENU NAVIGATION